monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 56
{XXIII} Album optimum, quod celerrime movet sternumenta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine venis emisso.